monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 4
Nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus irritetur; quia, ut idem Salomon ait, Nihil sustinet zelus . Quanto enim amplius alius, aut humilitatis subiectione, aut patientiae virtute, aut munificentiae laude profecerit, tanto ille maioribus invidiae stimulis incitatur, qui non nisi ruinam aut mortem eius cui invidet concupiscit.